FUNDAS Phoenicum inventum

FUNDAS Phoenicum inventum
FUNDAS Phoenicum inventum
teste Plin. l. 7. c. 56. Meminit eius Plato de Legg. l. 8. ubi de mulierum proriis exercitationibus
scribens, καὶ λίθοις, ait, ἐκ χειρὸς τε καὶ σφενδόναις ἁμιλλομένων, unde colligit Mercurial. inter exercitationes Vett. gymnasticas, ad fortitudinem militarem comparandam excogitatas, etiam hanc fuisse, quâ lapidibus cum manibus, tum fundis emissis, inter sese certarent. Idemqueve putat, nomine lapidis manibus emissi Platonem halterem intellexisse, qua de voce vide infra. Ab halteribus vero funda diversa fuit, funiculus nempe quidam, qui duobus capitibus manu sumebatur, altero cum ansula, ne exiret, altero sine, ut dimitti poslet, atqueve in medio latior erat, ut ibi lapis contineretur; quem circumacto valide funiculo et ab uno capite dimisso, vehementer proiciebant Funditores: Quam proiectionis formam, a Phoenicibus, ut dictum, duabus de causis repetam esse, verosimile est: Nempe tum, ut minus manibus ex lapidum asperorum attrectatione accederet nocumentum; tum us longinquius, et maiore impetu lapides evibrarentur. Unde Davidem, ad prosternendum Goliathum funda uti voluisse propterea apparet, quod adversus robustissimum hominem maximo armorum impetu opus esse cognoverat. Et hoc genus certaminis, apud Balearium olim Insularum populos usque adeo celebratum fuit, auctore Veget. de Re milit. l. 1. c. 6. ut matres filios suos aliis avibus vesci non paterentur, nisi quas fundâ suas fecissent. Quam ob causam Virg. Fundam cognomine Balearem insignivit, Georg. l. 1. v. 309.
Stupea torquentem Balearis verbera fundae;
Et Stat. Theb. l. 1.
Roboraque et gravidas fundae Balearis habenas.
Sic Ovid. Met. l. 2. v. 728.
Non secus exarsit, quam cum Balearica plumbum
Funda iacit: volat illud, et excandescit eundo.
Bis autem vel ter circa caput rotabant fundam, antequam eiacularen tur lapidem. Virg. Aen. l. 9. v. 586.
Stridentem fundam positis Mezentius armis
Ipse ter adducta circum caput egit habena.
Quem tamen morem nihili esse et dediscendum proin, doce Veget. der re Milit. l. 2. c. 23. Assuescendum est etiam, ut semel tantum funda circa caput roteutr, cum ex ea emittitur saxum. Notavit et I. Lips. Poliorc. l. 4. c. 2. et ante Stewech. ad Veget Comm. l. 3. c. 14. Plura vide apud eundem Veget. de re Milit. l. 4. c. 22. et Hieron. Mercurial. de Artê Gymnast. l. 2. c. 12. Uti de septingentis illis in Beniaminitarum exercitu, Iudic. c. 20. v. 16. Qui praecludentes manum dexteram suam, funda mittebant lapidem ad capillum sine erratione. de Hispanis capite fundas iunceas tres (quas Philetas vocat iunceum ornamentum) gestare solitis, Strab. l. 3. p. 168. De supplicio, quod a Fundae Graeco vocabulo nomen habet, supra in Diasphendone de Babyloniis circum act u fundae ova coquentibus, infra in voce Ova etc. Vide quoqueve Cestrosphendonae, it. Scutale: uti de tonirru a Pervanis cum clava et funda pingi solito, in Tonitru.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”